Genesis 20

etc. Cades, Sur, quibus figuratur patientia. etc. AUG. Quaeri solet quomodo in illa aetate Abraham pro Sarae pulchritudine periclitari timuerit: sed formae illius vis miranda est, quae adhuc amari poterat. etc. ISID., in Gen., tom. 6 Tacuit uxorem, dixit sororem, ne ipse occideretur, et illa captiva ab alienigenis possideretur, certus quod a Deo inviolata servaretur, sicut apud Pharaonem, etc., usque ad etc. AUG. Quod dicitur Abimelech pro Sara, advertendum est Deum fecisse, quando admonuit uxorem esse Abrahae, quam putabat sororem. Et notandum quod in Deum peccatur, cum talia committuntur quae putant homines vel non esse peccata, vel levia haberi tanquam in carne peccata. . etc. CHRYSOST., hom. 45 in Gen. Scias autem quod illius preces tibi vitam praebebunt. . etc. HIERON. Quoniam in Hebraeo habetur id est, etiam vere et sonat magis quod soror Abrahae fuerit. In excusationem dicimus nondum tales nuptias lege prohibitas. Alia translatio, apertius, erat enim filia Aran fratris Abrahae, soror Lot. etc. Postquam sermo Dei repulsus est a Judaea, omnes fideles sunt Christi fratres et sorores; unde Matth. 12: Allegorice Abraham significat Christum, Sara Ecclesiam. Abraham honoratur propter Sarae pulchritudinem, et Christus propter Ecclesiam; unde psal. LXVII: Habebat Sara virum, sed latebat; habet Ecclesia Christum qui in saeculo non videtur, in coelo receptus. etc. Qui aliquando terrore principum credere distulerant, eisdem jubentibus ad Ecclesiam, quae Christi soror et uxor est, sese contulerunt, et per omnes mundi partes gloriam Christi et Ecclesiae dilataverunt. etc. Quasi jocando loquitur: quia illa dixit fratrem suum esse qui maritus erat, et hortatur ut in posterum hoc meminerit, ne deinceps simile improperium deprehensa incurrat. Mille argentei dantur Christo, cum eloquentes doctores mundi de gentili conversatione ad fidem Christi tenendam et praedicandam assumuntur. Millenarius enim ex denario quadratus, stabilem et solidam designat evangelicae praedicationis doctrinam. Orante Filio Patrem, sanatur infecunditas mundanorum, et principum, et subditorum populorum. .